CURLANDIA Ducatus

CURLANDIA Ducatus
CURLANDIA Ducatus
olim Livoniae pars, nunc sui iuris. Sub proprio Duce. Inter Livoniam ad Boream, et Samogitiam ad Meridiem. Eius praecipuae urbes, Goldinga, Mittavia, Ducum sedes, Wenden, seu Kies. Habet ab Occasu mare Balticum, ad Septentrionem, Sinum Rigensem, ab Ortu Semigalliam, quae eidem Duci paret, et a Meridie Samogitiam provinc. Poloniae: in feudum tamen regni Poloniae. Baudrand. Familiae huius illustris auctor est Gothardus Ketlerus, ex generosa inter Equites
Westphaliae Famlia, Magister Ordinis Livonici, ac a Rege Poloniae Sigismundo Augusto Dux Curlandiae ac Semigalliae creatus; cuius progenitores sic habent. Gothardus Ketler Eques, ex Maria de Batenberg, genuti Gothardum Equitem Auratum, cuius ex Sibylla de Nesseiroht filius fuit Gothardus I. Dux Curlandiae et Semigalliae praefatus: quô et Annâ Megapolitanâ, genitus Guilielmus Dux maritus fuit Sophiae Brandenburgicae, exstinctae A. C. 1610. quô matrimoniô editus Iacobus Dux ex Luisa Carola Brandeburgica, filiâ Georgii Wilhelmi Electoris suscepit numerosam utriusque sexus prolem, vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobil. tom. Il. p. 61. et in Indic. nec non infra voce Ensiferi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • POLONIA — quae a planitie terrae (quam ipsi vernacule etiamnum Pole vocant) nomen habet, vasta regio est, quae Schlesiae ad Occasum proxima est, Hungaris, Lithunanis et Prutenis contermina. Dividitur in Maiorem et Minorem. Maior dicitur, quae Septentrionem …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”